라틴어 문장 검색

quippe coronatos alienum ad limen amantes nocturnaeque canes ebria signa morae, ut per te clausas sciat excantare puellas, qui volet austeros arte ferire viros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 321)
urbi festus erat (dixere Parilia patres), hic primus coepit moenibus esse dies, annua pastorum conuiuia, lusus in urbe, cum pagana madent fercula diuitiis, cumque super raros faeni flammantis aceruos traicit immundos ebria turba pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 445)
"si cantica iactat, i comes et uoces ebria iunge tuas."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 523)
cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
ebria nec solum spirat conchylia sandix;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium49)
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
neque enim ita desipimus in totum, ut evocandum te primum, si venire possibile est, deinde, si quid sequius, 2 certe consulendum decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 4:3)
dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
Saturnus mihi compede exoluta et multo gravidus mero December et ridens Iocus et Sales protervi adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque aparchen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres3)
iam iam deficio tuoque Baccho in serum trahor ebrius soporem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres34)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 180)
Homo hic ebrius est, ut opinor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 141)
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 415)
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1042)

SEARCH

MENU NAVIGATION