라틴어 문장 검색

quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem mouere ipsa membrum ualeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:1)
gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.24)
et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:10)
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
eo accedebat ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 500:1)
vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, Romanus sum, inquit, civis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 129:1)
cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 324:4)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 30:1)
praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 68:1)
deserta omnia, sine capite, sine viribus, di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 74:1)
ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non , quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 243:1)
decemviri consultant quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 402:2)
persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes, natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 453:1)
nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus pari viribus animo circumventus tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 461:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION