라틴어 문장 검색

his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)
eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit, - itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 124:1)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
egone has indignitates diutius patiar quam necesse est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:1)
consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:3)
dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 600:2)
quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 17:1)
tum demum coactus cum multa indignitate prensabat singulos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 138:2)
indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque impotentium dominorum se amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 409:3)
castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 456:1)
notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 472:3)
nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)
ad id quod sua sponte satis conlectum animorum erat indignitate etiam Romani accendebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 686:1)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION