라틴어 문장 검색

Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.
(불가타 성경, 미카서, 4장4)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장4)
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장31)
Bibulas uitet harenas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 8:1)
Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:10)
Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
Uitat obscuras animae ruinas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 16:1)
quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent tum ipsos quibus inuehuntur emendant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:10)
Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
Unum est quod ipse cognoscit turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem actionis, in qua consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et vitare reliquum et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:2)
Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat.
(카이사르, 아프리카 전기 1:9)
Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.
(카이사르, 아프리카 전기 15:1)
circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare.
(카이사르, 아프리카 전기 16:13)
Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.
(카이사르, 아프리카 전기 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION