라틴어 문장 검색

"His enim et sparsis utimur ac solutis et sertis mollibus colla conplectimur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:4)
atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo * * * ), ad suam villam reduximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 2:5)
non enim solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:3)
Nec enim in constituentibus rem publicam nec in bella gerentibus nec in impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 1:2)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:2)
Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:5)
duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret voluptate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:4)
Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:3)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:2)
nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 20:3)
homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:3)
Ac ne plura complectar - sunt enim innumerabilia - , bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION