라틴어 문장 검색

lauro deuinctus agresti miles
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 555)
inde non modo commune, sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 147:3)
itaque haec indulgentia patrum asperis, postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus senatus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 94:1)
ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse vellet quanta esse in concordi civitate posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 635:1)
consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 266:1)
dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 14:3)
bellum utinam qui adpetunt consideratius concordiusque quam cupiunt gerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:3)
se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt, nec dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 73:2)
et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 106:2)
P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 166:3)
censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 300:2)
nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 327:2)
itaque quos metus non teneat beneficio et gratia devinciendos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 261:3)
Graccho daret expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 730:2)
L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 762:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION