라틴어 문장 검색

quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장11)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장23)
volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장42)
Idem quoque in sequentibus evenire necesseest, quod nos cum propria ordinatione subdidimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 2:12)
Summos gaudent subdere reges.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 41:1)
Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:37)
Notis subdita corporum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 13:1)
Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret.
(카이사르, 아프리카 전기 84:2)
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:4)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
Quidam id etiam devinciunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장31)
eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장172)
atque ita devinciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장222)
Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장6)
Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION