라틴어 문장 검색

Huius quadam superstitione teneantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 35:5)
Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 48:1)
Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:5)
Superstitionem mihi excute.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:2)
Superstitio error insanientis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:10)
nihil Deciis, quod morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:2)
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)
nox propria luco est et superstitio inferum
(세네카, Thyestes 692:1)
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:6)
nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Troianae superstitionis imitari, iam vero ager ipse, quamquam hoc supra debitum, diffusus in silvis pictus in pratis, pecorosus in pascuis in pastoribus peculiosus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 19:2)
fateor me nimis ventum, ne tempore timoris publici non timeres 1 et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita vilescere:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:3)
siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur, quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere, quandoquidem mortuo quoque imperatore laborantum devotioni quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 2:2)
sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:1)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
pro his tot tantisque devotionis experimentis nostri,1 quantum audio, facta iactura est?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION