라틴어 문장 검색

P. VINICIVS et pulchre dixit et non noue - sumpsit ab omnibus bene dicta - :
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 10:5)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)
quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 157:1)
multam dixit et multa dicta est, non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:2)
delubra adeunt iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 561)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
Itaque nostri, cum omnia quae dixissemus dicta essent, quae facete et breviter et acute locuti essemus, ea proprio nomine appellari dicta voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 14:5)
Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iis dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 7:1)
Quod vero dicit, mens, qua Patrem inspicit, similitudinem servat auctoris, ita dictum puto, ac si aperte dicat Filium ipsum in omni re in qua similis est Patri, aequalem omnino illi esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:13)
tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 133:1)
Unde et per sapientem quemdam adhortantem non digne Deum excolere, nisi mente scilicet a vitiis purgata, et virtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:10)
Hoc dicto, patriarcha non minus in verba iracundiae erupit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:10)
Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:3)
Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 16:1)
simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION