라틴어 문장 검색

ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)
Diffugiunt Nymphae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:106)
vos pandite vati, Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:8)
tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis erupisse solo, cum floribus aequora vernis Bosphorus indueret roseisque evincta coronis certantes Asiae taedas Europa levaret.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:50)
Nam saepe propter crassitudinem putaminum erumpere non queunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:3)
Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:5)
sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:4)
Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus custos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 5:1)
Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:3)
quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae soboles diffugiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:2)
trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장5)
Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장1)
destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장3)
mox undique erumpendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장3)
At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION