라틴어 문장 검색

si nempe talis es, qualem in amicitiam eligendum descripsimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:14)
Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:18)
"Non enim", ut ait sanctus Ambrosius, "vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:20)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Certiores autem plerumque sunt amicitiae pauperum vel inopum quam divitum;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:26)
cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:27)
Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:30)
ne si improvidum quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et iurgia tibi ipse perquiras.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:5)
Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:7)
Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:4)
Haec est vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:8)
Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:35)
Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:2)
"Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION