라틴어 문장 검색

Sed res Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장12)
Ita utrique digrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장12)
Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장15)
quae dubia nisui videbantur, potissimus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장7)
Deinde ambo in sua castra digressi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장5)
Ita composito dolo digrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장12)
Seneca Lucilio suo salutem "Tu me," inquis, "vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 81)
Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 2:1)
interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:2)
Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 12:1)
Hoc non continget tibi, nisi secesseris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:1)
" Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:4)
" Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:4)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION