라틴어 문장 검색

sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 4:3)
haec sive timore, ut dictitant, de agris quos in continenti habent sive furore sive patientia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos adfecerant et nunc maximos magistratus gerentes nullo exemplo neque nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, cum facile possent, noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 6:2)
cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 2:2)
cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 2:3)
id autem erit eius modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 3:5)
iisne quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec habent istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:3)
dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:2)
Rosci mederi debeam, reduviam curem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:6)
homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:1)
ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:3)
de rationibus et controversiis societatis volt diiudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:1)
quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:3)
ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:15)
utrum ad familiam Y pertineat necne, ob eam rem certo diiudicare non ausim, quia in illa parte veteres correcturae in V non leguntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말298)
utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION