라틴어 문장 검색

de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 8:1)
ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 8:3)
cogitat reliquas colonias obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:8)
diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 3:1)
Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 3:4)
qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:7)
omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:11)
nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:5)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
nōnne scīs’ inquit ‘quid acciderit? nōnne audīvistī quantam clādem colōnia nostra passa sit?’ Quīntus ‘quid dīcis?’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit2)
decemvirōs ē colōniā expulimus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit12)
sed cum ad portās colōniae advēnisset, cōnstitit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit34)
nōluit colōniam intrāre domumque vidēre ab advenīs occupātam.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit35)
Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:23)
Quid enim futurum est, si nec dii nec homines huius coloniae miserentur?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION