라틴어 문장 검색

"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"Illic vocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:34)
"Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:18)
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:3)
sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:1)
fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:5)
quod non subducta utilitatis ratione effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:6)
ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 57:1)
corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:3)
Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:5)
quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:3)
Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:3)
huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:4)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION