라틴어 문장 검색

repertique accusatores direptos socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae pecuniae peculatum detulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장2)
sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장4)
et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장10)
nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 2:1)
hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
domitae gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 5:2)
Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:1)
mota propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장7)
direptos vastatosque classe etiam quos cohortes alaeque protegerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장8)
spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장2)
capta igitur ac direpta castra.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장11)
direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio superfuerant incendium hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장10)
Civilis et Classicus rebus secundis sublati, an coloniam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis permitterent dubitavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장1)
Pompeius Iudaeos domuit templumque iure victoriae ingressus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장2)
Galbae, qui diripuit Lusitanos:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION