라틴어 문장 검색

de Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 485:1)
cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non si Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 730:1)
iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 171:3)
senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 267:1)
de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:2)
extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 349:2)
Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque legatos in senatum introduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 388:2)
interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 561:1)
inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 586:1)
defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secret consultantes omnes ad necem eius consentiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 593:1)
non fallebat Demetrium ablegari se ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 251:1)
dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari quid agerent coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 666:1)
. . Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias minimarum rerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 225:1)
non venit in mentem, cum classis Romana Cenchreis staret, consul cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantes utrum Romanos an Philippum sequeremur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 293:1)
itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION