라틴어 문장 검색

In quadam ad senatum missa epistula, cum requiem suam non vacuam fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec verba inveni :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 20:1)
interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae iura concesseris, quo peragrante secreta regionum fabulosarum prius defuit actio laboris quam fatigationis intentio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 2:4)
- sed perfida coniunx dona viro mutare velit, spoliisque potentis imminet Argiae raptoque excellere cultu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권80)
recte sentiant, et ea, quae senserint, non sibimet discrepando perficiant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:11)
Scottos uero per Daganum episcopum in hanc, quam superius memorauimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis uenientem nihil discrepare a Brettonibus in eorum conuersatione didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:9)
Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:9)
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 22:2)
cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 338:3)
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:2)
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum sub rege essent decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 6:1)
his opinionibus inflato animo, ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et impotens, postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes animadvertit, primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia communicare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 117:1)
quippe ex illa die in plebem ventura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 395:1)
nec discrepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:1)
ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 679:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION