라틴어 문장 검색

si ex retuso et gravi, nullum in figura discrimen est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:4)
Quod primum discrimen nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non injiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 48:1)
nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine, quo priora, habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:2)
in cujus colore nullum discrimen est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:7)
largos haec nectaris imbres inrigat, haec morsu numerosi dentis eburno multifidum discrimen arat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:57)
quam iuncti leviter sese discrimine confert umbra supercilii!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:168)
discrimina quaedam sunt famulis splendorque suus, maculamque minorem condicionis habet, domino qui vixerit uno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:19)
quae suscepta fames, quantum discriminis urbi, ni tua vel soceri numquam non provida virtus australem Arctois pensasset frugibus annum!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:245)
ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
quamvis discrimine summo proditor adportet suspensa morte salutem numquam gratus erit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:169)
quodsi ardua Tiphyn navis ob innocuae meritum sic gloria vexit, quae tibi pro tanti pulso discrimine regni sufficient laudes, Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:3)
ingentes generant discrimina magna triumphos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:103)
quos forma diremit, materies cognata tenet discrimine nullo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea3)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
geminae confinia vitae exiguo medius discrimine separat ignis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix29)

SEARCH

MENU NAVIGATION