라틴어 문장 검색

sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 6:2)
Vis autem videre, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:2)
Interdum sic auctorem suum dissimulanter imitatur, ut loci inde descripti solam dispositionem mutet, et faciat velut aliud videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 12:1)
Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laboravit ad rei novae partum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 1:1)
Eadem scommata eosdem modo iuvare modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:1)
Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:1)
Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:1)
et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:2)
et libyae defixit lumina regnis prooeconomia, id est dispositio carminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2261)
mentem dispositionem, consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6764)
ordine longo id est dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi ponendum sit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7032)
ergo 'auspiciis' dispositionibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3403)
havd ignara futuri id est memor suae dispositionis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5084)
sed videtur pro tempore ac diversitate usus ideoque iuvencum ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4812)

SEARCH

MENU NAVIGATION