라틴어 문장 검색

dispar cuique vivendi facultas data est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 126:5)
Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:6)
Non est, quod putes magnum, quo dissidemus ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 85:1)
dissedit plebs tota cum patribus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 11:3)
Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diversa via mittit.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 15:1)
Hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:1)
Dissident vitia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:5)
Duo fratres inter se dissidebant;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.2)
sequitur et Bacchas lacer Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas, tandem, vocatus saepe pudibundum extulit caput atque ab omni dissidet turba procul celatque semet (instat et Stygias preces geminat sacerdos, donec in apertum efferat vultus opertos) Laius - fari horreo:
(세네카, 오이디푸스 7:44)
et portus geminos et mare dissidens,
(세네카, Thyestes 129:1)
tam multa illa meo divisast milia lecto, quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 122)
est tibi non infra specie, non nomine dispar, Theiodamanteo proximus ardor Hylae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 204)
Cum iuvenem super astra Iovem natura locaret susciperetque novus regna vetusta deus, certavere suum venerari numina numen disparibusque modis par cecinere sophos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli1)
"nil hic dispar tua fixit harundo, sed quid vota moror?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 36)
1 Dum apud Narbonem quondam Martium dictum sed nuper factum moras necto, subiit animum quos- piam secundum amorem tuum hexametros concinnare [vel condere], quibus lectis oppido scires, etsi utrique nostrum disparatis aequo plusculum locis lar familiaris incolitur, non idcirco tam nobis animum dissidere quam patriam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION