라틴어 문장 검색

Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 24:1)
"Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:5)
"Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:32)
Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 10:1)
"Quod igitur conscientiae adfertur indicium?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:37)
"Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 9:6)
Et quam quam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 13:1)
Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 9:1)
Luce veritatis ductus, et conscientia proba actus, ad judicia optima, plerumque, ferebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.80)
inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separate, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:4)
"sufficit mihi conscientia mea."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:9)
"Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:17)
"Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:35)
"Sufficit mihi conscientia mea."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:40)
Ilico obmutui et inter verbera - nam caedi me iusserat - conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION