라틴어 문장 검색

et utrum non sit (quatenus ad visum coelestium) non minus tempus verum et tempus visum, quam locus verus et locus visus, qui notatur ab astronomis in parallaxibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:3)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Postremo, hoc ipsum Prius et Posterius in omni actione naturali notari debet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:1)
Notandum tamen est, quod non se colligat odor ad vires suas plenas, nisi post mensem ab infusione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:10)
Atque hujus generis quamplurima inveniuntur in distillationibus notatu digna.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:12)
Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod effectum, tanquam dosis, notandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 439:1)
Verum quia motus iste libertatis omnium est maxime obvius, et ad infinita spectans, consultum fuerit eum bene et perspicue distinguere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:15)
Cum autem de motibus magnetis loquimur, distinguendi plane sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:9)
Fuga vero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:22)
Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam vulgo ab alimentatione distinguunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:19)
Postremo videtur notatu dignum, quod in novem illis motibus, de quibus diximus, corpora tantum naturae suae conservationem appetere videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:25)
tamen diligentius notandum est, quod sonus non tam diu durat quam fit resonatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:23)
Notandum tamen est (ut diximus) quatenus nitantur motus illi succumbentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:8)
2. De secundo vero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certe compressiones et hujusmodi violentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:1)
Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION