라틴어 문장 검색

videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
Sed tamen ob dignitatem seorsim tractandae et ponendae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:6)
satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:3)
Notetur itaque utrum flamma lychni (quam facile est per colorem a flamma spiritus vini distinguere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:6)
Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 365:2)
Atque illud utique notandum est, de destitutionibus sensuum eorumque remediis hic nos tractare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:1)
Semper enim memoria tenendum est, nos hoc loco non res ipsas tractare, sed exempla tantum adducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:8)
Verum de his exactius dicemus quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:4)
Verum quia motus iste libertatis omnium est maxime obvius, et ad infinita spectans, consultum fuerit eum bene et perspicue distinguere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:15)
Cum autem de motibus magnetis loquimur, distinguendi plane sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:9)
Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam vulgo ab alimentatione distinguunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:19)
utpote sine quarum inventione corpora illa commode tractari aut regi non possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:17)
Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut virtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:12)
Verum de iis erit magis proprius dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim tractabimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:5)
Atque de instrumentis ipsis atque ingeniationibus proprius erit dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim et Experimentandi Modos tractabimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION