라틴어 문장 검색

et mox caedendo confectis ac distractis, ne iter inpediretur, foribus armati impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:2)
Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 23:2)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)
tot milia capitum innoxiorum, fidem implorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessimo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos servire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 83:1)
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:2)
Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 495:3)
itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 700:1)
inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 91:2)
si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis profecto obnoxios fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 214:2)
regionatim commercio interruptis sua videri lacerata, tamquam animali in artus alterum alterius indigentis distracto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 358:1)
iactor [crucior] agitor stimulor, versor in amoris rota, miser exanimor, feror differor distrahor diripior, ita nubilam mentem animi habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 13)
Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 132)
nugas maximas fuisse credo, praeut quo pacto ego divorsus distrahor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 43)
non hercle minus divorse distrahitur cito, quam si tu obicias formicis papaverem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION