라틴어 문장 검색

numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:1)
Persae etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:3)
ergo inquit dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:18)
taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:6)
quare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:6)
eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:6)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:3)
Sed nimirum hoc maxume est exprimendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:1)
cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:3)
Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:14)
inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:3)
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:11)
Id tentabam construendo pendulum ex Globis duobus, quorum inferior & minor oscillaretur in aqua, superior & major proxime supra aquam filo affixus esset, & in Aere oscillando, adjuvaret motum penduli eumque diuturniorem redderet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 99:4)
quae hoc diuturnior erit, quo verior melior absolutior fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION