라틴어 문장 검색

Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec intus sit et cum amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 246)
Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 6100)
Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [consentaneum esse] unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse ut alia non possent, Carneades acutius resistebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:2)
Ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 14:4)
ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION