라틴어 문장 검색

Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:5)
quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:2)
Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere non posse;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:2)
Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:15)
Quid enim ad doctrinam loqui proficit, si quod docere volumus exponi non potest ut intelligatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:12)
Sive ergo ad aliud docendum antiquis temporibus in angelo vel in aliqua specie corporali Deus apparuerit, sive tempore gratiae per hominem assumptum se mundo visibilem exhibuerit, Filio id proprie aut specialiter propter supra positam causam ascribitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:17)
Super omnes docentes me intellexi (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:2)
Ite, docete omnes gentes, etc. (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:6)
non enim eos in exemplo vivendi hoc loco assumimus, sed docendi sive credendi, sicut et Salomonem frequenter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:5)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
Bene autem et per indignos sive infideles maxima Deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit (Num. XXII, 28), ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:16)
Similiter et illos qui mundum istum visibilem summum Deum esse opinantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens, ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:8)
Ex his itaque verbis aperte docemur quod scholae, id est doctrinae philosophorum, longe in fide dissentirent a vulgo, cum quo tamen habebant templa communia, cum eos omnes a se in fide dissidere tam populus quam sacerdotes sentirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:12)
"Tu formasti me et posuisti super me manum tuam," utrumque significat, ut quod formavit antiquum sit, quod superposuit manum novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:24)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION