-
nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
-
Non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad Deum qui expositione non indiget, in suae fidei confessione verba convertat, quam ad hominum doctrinam verba quae non intelligantur, frustra proferat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:21)
-
Legere enim et non intelligere, negligere est. Qui cum in his caeci sunt, quae de Deo dicuntur, tanto hic eorum error est periculosior, quanto est hujus rei doctrina magis necessaria, quae tanquam omnium bonorum fundamentum collocatur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:12)
-
Alter vero ita fere omnem divinorum, sacrorum et ecclesiasticae doctrinae institutionem enervarat, ut multos rebaptizari cogeret, et venerabile Dominicae signum crucis removendum penitus censeret, atque altaris sacramentum hullatenus celebrandum esse amplius astrueret.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:6)
-
V. Sed nec magistros divinorum librorum, qui nunc maxime circa nos pestilentiae cathedras tenent, praetereundos arbitramur, quorum unus in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago Andegavensi, quartus in Bituricensi, multa catholicae fidei, vel sanctis doctrinis adversa non solum tenent, verum etiam docent.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 25:1)
-
Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
-
Attendite, fratres et verbosi amici, quantum ab invicem dissonent divinae et humanae traditiones, spirituales et animales philosophi sacrarum et saecularium litterarum disciplinae:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:2)
-
nec tanquam temerarii judices arguatis, cum talia fides verba protulerit, quorum intelligentia vestris incognita sit disciplinis.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:3)
-
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)
-
Quas tamen ut possumus aggrediamur, maxime ut pseudodia lecticorum importunitatem refellamus, quorum disciplinas et nos paululum attingimus, atque adeo in studiis eorum profecimus, ut Domino adjuvante ipsis in hac re per humanas rationes quas solas desiderant, satisfacere nos posse confidamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:17)
-
Quod si post grammaticam quasi puerilem disciplinam ad philosophicam perfectionem conscendere juvat, ut scilicet tantum aliquam ad propositum nostrum idoneam sumamus similitudinem, nec ibi nobis divinae gratiae suffragium deerit, maxime cum de ipsis Apostolus philosophis loquens, asserat illos a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20).
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:7)
-
Quae quidem omnia si ad divinae Trinitatis doctrinam congruis proportionibus reducantur, facile est nobis ex ipsis philosophorum documentis, pseudophilosophos, qui nos infestant, refellere.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:14)
-
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
-
Quod autem opponunt Graeci evangelicam traditionem ad integram fidei disciplinam sufficere, nec quidquam ulterius addendum esse, praeter ea quae in verbis continentur evangelicis, in se etiam ipsos sententiam proferunt.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:14)
-
quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:2)