라틴어 문장 검색

" Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:8)
Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:5)
"Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et secundum quod Veritas ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:2)
ut per ea locutionum et eloquentiae generibus, atque argumentationum modis, aut naturis rerum praecognitis, quidquid ad intelligentiam vel decorem sacrae Scripturae, sive ad defendendam vel astruendam veritatem ejus pertinet, assequi valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:7)
non tam nos veritatem dicere promittentes, quam opinionis nostrae sensum quem efflagitant, exponentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:18)
Unde Gennadius Marsiliensis episcopus de orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:41)
Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:46)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
"Cognoscetis veritatem (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:58)
Fides ergo est quod non vides credere, veritas, quod credidisti videre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:62)
Veritas est, sed adhuc creditur, non videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:63)
De gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam manifestae veritatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:7)
Idem et Gennadius De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. I. asserit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:22)
In Deo natura innascibilis, in Patre Unigeniti veritas, in omnipotente plenitudo virtutis ostenditur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:5)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION