라틴어 문장 검색

et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, potius inflammat, ut coe+rcendi magis quam dedocendi esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 67:3)
isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:5)
sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:1)
is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:2)
quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:4)
Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:1)
si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:1)
Dies deficiat si velim numerare quibus bonis male evenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:1)
Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:1)
a quo quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad multos improbos venit hereditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:4)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles, quae magna in populo multitude est, praesidium sibi paratum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:3)
Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:1)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION