라틴어 문장 검색

dominantur vero eminent, quia et validiores et altio- res sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1544)
"Adeo aut incerta nobis veritas occultatur et premitur, aut, quod magis credendum est, variis et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:23)
"Nonne Romani sine vestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto vestrique dominantur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:11)
Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:3)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor illi filii, P. Scipione, qui ex dominatu Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:6)
maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:6)
cum autem assumpta ratio est, tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 52:5)
ita necesse est illud etiam in quo sit totius naturae principatus esse omnium optumum omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 29:5)
Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:3)
O domus antiqua, heu quam dispari dominare domino!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 179:4)
cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:3)
Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicuius opibus circumveniri urguerique videatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:8)
haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 30:4)
num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION