라틴어 문장 검색

tum celerrimas navium frumento onustas saevo adhuc mari committit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장8)
saevi proximis ingruunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장8)
sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장17)
proprios inde stimulos legionibus admovebat, domitores Britanniae quartadecimanos appellans;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장9)
Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:1)
post cuius interitum uel saeuissimus extitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 1:2)
naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:1)
quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 2:2)
Saeuum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit rebus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 1:1)
quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 2:2)
Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum etiam latentis conscios inuestigat[o], nouo quaestionis genere distorsit immisso per obscaena igne;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 5:1)
Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 23:1)
alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus quam ducibus suis paret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 9:2)
Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae per XXIIII dies saginatus ad ea, quae sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 44:1)
Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, etiam cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION