라틴어 문장 검색

Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:2)
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
Habebit unusquisque ex iis proprias dotes:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:3)
et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 23:4)
inter infantem et mulierculam deficientis adulescentis spiritus in aduentum meum sustinebatur.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:16)
ignoscetis puto mulierculae si dixero:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 4:7)
Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:7)
non habuisse se dotem quam daret.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 18:10)
memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 7:6)
Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen5)
fere enim pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 107:2)
" si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimen- dos exisset, nihil deberes mihi ?
(세네카, 행복론, Liber VI 61:3)
anus et mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum moventur, quae, si liceret, carcerem effringerent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:4)
Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 88:1)
Beatioresne istos putas, quorum pantomimae deciens sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes grave acceperunt ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 88:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION