라틴어 문장 검색

ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
quamvis discrimine summo proditor adportet suspensa morte salutem numquam gratus erit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:169)
quodsi ardua Tiphyn navis ob innocuae meritum sic gloria vexit, quae tibi pro tanti pulso discrimine regni sufficient laudes, Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:3)
ingentes generant discrimina magna triumphos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:103)
quos forma diremit, materies cognata tenet discrimine nullo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea3)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
geminae confinia vitae exiguo medius discrimine separat ignis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix29)
Antiquos loquitur Musarum pagina reges, qui dura sub lege procos certare iuberent, empturos thalamum dubii discrimine leti, et sua crudeles gauderent pignora mortis ambitione peti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae79)
discrimina rerum miscet turba potens:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia40)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)
rupit confinia Nereus victor et abscissos interluit aequore montes, parvaque cognatas prohibent discrimina terras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:68)
at Triviae lenis species et multus in ore frater erat, Phoebique genas et lumina Phoebi esse putes, solusque dabat discrimina sexus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:16)
sic numina fatis volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:265)
numquam tantae dicione sub una convenere manus nec tot discrimina vocum:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:53)
ibi nulla manent discrimina fati, nullus honos vanoque exutum nomine regem proturbat plebeius egens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:280)

SEARCH

MENU NAVIGATION