라틴어 문장 검색

Sit autem quoddam huius dispositionis exemplar hoc modo vj viij viiij xij. Has igitur omnes solidas quantitates esse non dubium est. Sex enim nascuntur ex uno bis ter, xij autem ex bis duo ter, horum autem medietates octonarius fit semel duo quater, novenarius vero semel tres ter. Omnes igitur termini cognati sibi et tribus intervallorum demensionibus notati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:7)
Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus L.
(카이사르, 내란기, 3권 53:1)
binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 545:2)
Non tantum unus homo, quantum tres homines simul, et plus aliud sunt duo homines quam unus homo, ac in Deo non est ita;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:7)
Unum enim intervallum duos in se continet motus, ut in tribus intervallis sex sese motuum summa conficiat hoc modo:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:30)
Namque si duos intermittas, ternarius differentiam continebit, si tres, quaternarius, si quattuor, quinarius aeque in continuis proportionibus atque disiunctis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 3:2)
Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:4)
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens dii propitii clamabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:12)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 257:1)
ad veteres exercitus duae urbanae legiones a consulibus scriptae, summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 32:1)
latitudo autem ita finiatur, uti, longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duae partes ei dentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장5)
chromati duo hemitonia in ordine sunt composita, tertium trium hemitoniorum est intervallum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장18)
quae lichanos in harmonia dicitur, ab hypate distat hemitonium, in chroma translata progreditur duo hemitonia, in diatono distat ab hypate tria hemitonia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장32)
Erant autem Turci in tres divisi societates super fluvium Farfar, qui inter duas civitates, Caesaream Stratonis et Femiam, facit alveum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION