라틴어 문장 검색

secundo quia magis videntur inniti gramatice que comunis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 78:3)
Virtutem eorum copiarum fugae nuperae composuit, et dixisse fertur, " hujus certaminis exitum, quantum fieri possit, dummodo praefecti militesque pro virili nitantur, argumento esse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.13)
Aristoteli argumenta non proderunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:9)
Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:2)
"tollis enim et libris actorum spargere gaudes argumenta viri."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX41)
Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 30:1)
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 1:1)
multaque praeterea tibi possum commemorando argumenta fidem dictis conradere nostris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:14)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
Nunc argumentum quod huic operi dedimus velut sub quodam prologi habitu dicemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 16:1)
Populum autem Romanum ita uti Varro dixit dies singulos annumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 6:1)
nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:2)
Sed physici eum magnis consecrant argumentis divinitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 5:1)
Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:1)
hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION