라틴어 문장 검색

Philippus enim Hispaniam ingressus et regni Castiliae possessionem sine vi adeptus (adeo ut Ferdinandus, qui tam magnifice antea loquebatur, non sine difficultate ad colloquium generi sui admissus esset), paulo post morbo correptus est et diem suum obiit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:4)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Itaque ex intentione diversa diversus sequitur effectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:2)
atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate saepius querimonias et indignationes miscentes, et veluti fraenum mordentes, tamen propositum urgere atque naturae se immiscere non destiterunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:7)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)
sequitur ex eo, non in rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt, sed in intellectu humano ejusque usu et applicatione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:12)
Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:1)
quorum pars quota si ad sana et solida verteretur, nulla non difficultas superari possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:3)
et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quae sunt susceptibiles) inducere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:3)
nisi quod arctetur magis restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot naturas coadunandi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:15)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:2)
At instantiae foederis ostendunt operationes et effectus, quae deputantur alicui ex illis heterogeneis ut propria, competere etiam aliis ex heterogeneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:1)
ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION