라틴어 문장 검색

Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:1)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria [quod… ] longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:3)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:11)
' Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:7)
Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:7)
At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:6)
Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 41:1)
Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:3)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)
Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
(카이사르, 내란기, 1권 45:3)
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
(카이사르, 내란기, 1권 69:1)
Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebant, quod se castris tenuissent;
(카이사르, 내란기, 1권 69:4)
Frumenti copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum XXII ab Ilerda frumentum iussi erant efferre, cetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda.
(카이사르, 내란기, 1권 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION