라틴어 문장 검색

si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 27:2)
Ut querulos difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:3)
Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:1)
Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:4)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:4)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
sed valde durus capitur, immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 1:1)
nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:15)
summa egestas erat, summa infamia, summum odium.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:6)
rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.
(세네카, 행복론, Liber II 34:1)
Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis ad- quirere.
(세네카, 행복론, Liber II 69:6)
Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem ;
(세네카, 행복론, Liber VI 141:4)
Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:4)
Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION