라틴어 문장 검색

Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id quod expetunt, consequi posse confidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 19:1)
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:4)
Quam ob rem quis hoc non iure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 33:1)
sed, cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa scientia est nulla, sibi adsumet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 54:1)
Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more elaborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:2)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:5)
neque enim est boni neque liberalis parentis, quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:2)
Patiemur' inquit 'Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:2)
' 'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum dices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:4)
aliter enim minime est liberale;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:2)
non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:2)
Ex reo (reos appello, quorum res est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra falsam criminationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 321:2)
sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:2)
nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION