라틴어 문장 검색

Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 186:1)
neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:4)
nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 110:3)
cum res atrocissimas quasque in ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, levia sunt haec in hoc reo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:2)
quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:1)
quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 323:2)
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo , non vendere operam nec elevare tanti auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 123:3)
Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:1)
Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice, quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:1)
C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:1)
Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:4)
Elevata mensa miles cum domino foras exivit et in turri domina intus manens habitum mutando proprias vestes induit et turrim per foramen intravit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:23)
o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, et sit iners tardis navita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena, neve inimica meas elevet aura preces et me defixum vacua patiatur in ora crudelem infesta saepe vocare manu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a6)
elevat assiduos copia longa viros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b17)
aspice me, cui parva domi fortuna relicta est nullus et antiquo Marte triumphus avi, ut regnem mixtas inter conviva puellas hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b16)

SEARCH

MENU NAVIGATION