라틴어 문장 검색

nec enim aliter congruit Martias kalendas esse feminarum, nisi quia, ut diximus, feminae bella sedarunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6388)
sedatis amnibus quia Nilus exundat aestate, cum cetera flumina inminutione quieta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 291)
resident sedabuntur, ut tempestatem residere dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6405)
o pater o hominum et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti periculorum his quibus Italiam fata concesserant';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 181)
de qua responsum est, posse eam sedari, si lupos imitarentur, id est rapto viverent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7857)
sedato corde quia de Turno ait atque ita turbidus infit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 181)
vel certe, quia apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebat altaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2002)
nam ubicumque firmum introducit augurium, dat ei firmissimam sedem, ut ipsa sub ora viri caelo venere volantes et viridi sedere solo, item ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2463)
fumo amaro quod elicit lacrimas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5881)
sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tem- pora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tan- tas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem rectore sedari posse viderentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 134)
qui eum in caelum eripuit et in eo loco fontem elicuit, qui Daphnis vocatur, apud quem quotannis Siculi sacrificant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 209)
deprehendit praeterea ratio- nem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4211)
nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4212)
elicit ab eliciendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1091)
et hoc est quod dixit 'ignemque removit'. sane 'absconditum' dicitur, non 'absconsum', quia 'conditum' facit, non 'consum'. excuderet eliceret, hoc est usus ipse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1353)

SEARCH

MENU NAVIGATION