라틴어 문장 검색

fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 14:1)
sed ea et sciet optime et eloquetur orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:1)
singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:1)
et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 205:2)
usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:3)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:2)
et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 6:1)
et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 91:1)
tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 96:1)
quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:5)
qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus sibi cum quadam persuasione et quodam corporis et eorum, quae dicet, pronuntiatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:3)
non enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis memoriae debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 41:3)
eius enim esse invenire, disponere, eloqui et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 42:2)
quos recte sensisse, parum elocutos puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION