-
prius, actio partium tangibilium tantum per occasionem spiritus emissi.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:7)
-
Ast ubi spiritus nec detinetur prorsus nec prorsus emittitur, sed tantum inter claustra sua tentat et experitur, atque nacta est partes tangibiles obedientes et sequaces in promptu, ita ut quo spiritus agit eae simul sequantur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:1)
-
at calor aerem expandit, frigus contrahit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:5)
-
Neque enim scilicet vapor universus, qui ex aqua emittitur per ignem, vapor aut aer antea fuit in corpore aquae;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:14)
-
deinde quomodo corticulam rumpere et emittere fibras, cum latione nonnulla sui interim sursum, nisi terra fuerit admodum contumax;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:10)
-
quomodo etiam emittat fibras, partim radicales deorsum, partim cauliculares sursum, aliquando serpendo per latera, si ex ea parte inveniat terram apertam et magis facilem;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:11)
-
Aer vero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ovum illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret sphaeram sive dimensionem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:4)
-
ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:6)
-
unde emittitur et ejicitur radix cum sonitu ad foramen alterum, idque antequam tangatur a radice aut farcimento citimo, aut embolo.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:9)
-
ideo resilirent et contraherent se corpora tensa, ne sequeretur vacuum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:20)
-
Postquam enim spiritus, aut humidum in spiritum versum, evolaverit in aliquo corpore porosiore (ut in ligno, osse, membrana, et hujusmodi), tum partes crassiores majore nixu contrahuntur et coeunt, unde sequitur induratio aut desiccatio:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:2)
-
quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:6)
-
In pulvere sulphuris solius immissi in sclopetum cum pila, et admoto igne, non emittitur pila;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:14)
-
fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:14)
-
Existimant enim in utroque experimento aerem attenuatum emitti, et inde quantum ipsius minui, ideoque aquam aut carnes per nexum succedere.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:10)