라틴어 문장 검색

ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 257:1)
apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 193:2)
deinde libertatis restitutae dulce auditu crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 267:1)
Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 621:1)
aedilicia largitio haec fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 22:1)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 618:1)
erat enim haud procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 588:1)
ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 237:2)
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 283)
Debet enim primo spei uti largitione mulier, et si cognoverit amantem spei largitione accepta in bonis moribus augmentari, ad gradum mulier non vereatur devenire secundum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION