라틴어 문장 검색

Gozlinus vero et Chuonradus eorumque complices aegre ferentes de amicitia Hugonis abbatis suorumque dominorum cum Hludowico iterum eum faciunt venire in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:3)
Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:4)
Hugo quoque abbas fuit in illo proelio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:6)
Unde episcopi cum consilio regum et principum eum perpetuo damnavere anathemate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:7)
At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:5)
Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:1)
Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:11)
Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:4)
Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:3)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:1)
Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:4)
et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION