라틴어 문장 검색

nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:5)
Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 2:5)
'at valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:4)
eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:8)
prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)
neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:4)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:1)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:4)
at Guilelmus Meyer collega nuper morte nobis ereptus, qui qua erat humanitate a me rogatus correctorum manus examinavit, quominus Kc librariorum aequalem fuisse et ad eorum exemplar librum correxisse credamus - id quod lectionum natura suadet - nihil obstare statuit, alterum correctorem K2, qui alio codice usus est, uno tantum duobusve saeculis recentiorem fuisse censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말93)
Ego solacium relegatarum, ego ultor reversarum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 10:4)
non et clipei dominus septemplicis Aiax Stravit deprensos lata per arva greges, Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes Ausus in arcanas poscere tela deas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 76)

SEARCH

MENU NAVIGATION