라틴어 문장 검색

Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum recordatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:2)
verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi circiter Idus Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 17 2:8)
etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:9)
epistula enim non erubescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 1:2)
sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 2:3)
itaque illud initium civilis belli saepe deflevi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:4)
non enim cum socero bellum gessisset, non inparatus arma sumpsisset, non domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in servorum ferrum et manus incidisset, non liberi defleti, non fortunae omnes a victoribus possiderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:7)
Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:11)
spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:26)
Nos etiam veram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:14)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
Risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:1)
Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:13)
Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:13)
Grandine qui segetes et totum perdidit annum, in simili deflet tristia fata sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION