라틴어 문장 검색

quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, , rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:3)
sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:3)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione tradit elocutioni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 98:5)
bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:1)
dubium aequitatis regula examinandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 90:3)
quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:1)
haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:2)
Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 193:2)
nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:1)
sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 245:3)
Sapiens omnia examinabit secum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 10:4)
Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:6)
Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae fructus est invenisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 7:1)
gratiam non captat omnium sed bonorum, non indiscreta familiaritate vilescens sed examinata sodalitate pretiosus et a 2 bono viratu aemulis suis magis prodesse cupiens quam placere, severis patribus comparandus, qui iuvenum filiorum non tam cogitant vota quam commoda;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION